PANAGIA

PANAGIA
PANAGIA
Graece Παναγία, i. e. Sanctissima seu tota Sancta, titulus quô B. Virginem Graeci compellant. De cuius origine ista referuntur in Horologio Graeco, Apostoli post Christi ascensionem, quando ad mensam sedebant, primum accubitum vacuum relinque bant, ob reverentiam Magistri et Domini Iesu, in quem locum super pulvinar partem panit, de quo comedebant, deponere consuevere. Paractâ autem mensâ, in altum panom illum extollebant, precesque in gratiarum actionem recitabant, qui pius usus a singulis Apostolis per mundum dispersis continuatus dein fuerat. At dum iterum in unum divinâ disposittone in Deiparae transitu congregati, post funebres functiones, scil. die tertiô illius obitus, cum, post mensam, solitam panis elevationem cum gratiarum actione celebrarent, apparuit eis B. Virgo choris Angelicis stipata, quae vultu humanissimô eos salutavit: verum illi mente stupefacti ac animi laetitiâ excitati, confestim in tali caelesti visione solitas preces edentes, Panagia Deipara adiuva nos, conclamare coeperant et redeuntes ad Virginis sepulchrum, eius beatissimum corpus non invenêre, quare certiores facti sunt, illam animâ et corpore in caelum assumptam esse. E qua historia originem habuit non solum titulus B. Virgini aitributus, sed et ipsemet panis, qui in altum elevatur cum gratiarum actione, post comestionem, ita appellatus fuit; unde solent adhuc Graeci Monachi, ad imitationem Apostolorum, Deo gratius agere, post corporis refectionem, quem panem benedictum dein inter se dividunt et cophinum seu vas, in quo hic panis collocatur, Panagiarium vocant. Quod suis Auctoribus relinquimus. Meminit similis ceremoniae Codinus, in mensa Imperiali Graecorum adhiberi solitae, Porro Praefectus mensae acceptum panagiarium mensae impomt et elevans panagiam, dat illam Domestic Mensae, et ille Magno Domestico, hic Imperatori et quam primum panagiam ori inserit, omnes accinunt, Ad multos annos, E quibus patet, ait Dominic. Macer, nomine Panagiae, non panem benedictum denotari, ut quidam volunt, sed panem in altum elevatum, ad ceremoniae praefatae complementum: certe παναγία, non est ἐυλογία, benedictio, sed omnmo sacta, uti diximus, notat. Vide Macrum utrum que in Hierolexico, Goarum ad Euchologium Graecorum p. 837. Meursium in Glossario, Alios. Iac. Sponius Patriarcham Constantinopolitanum titulô, Panagiotita sou, i. e. tuam omnimodam Sanctitatem, compellari, cum reliqui Graecorum Ecclesiastae titulô Agiotitasou, h. e. sanctitatis tuae, sint contenti, adnotat Itiner. Graeciae Part. 1. p, 270. Idem Panagioti cuiusdam viri celebris, Chio oriundi, et in Aula Turcica magni habiti, ubi Interpretis, et aliquando Legati ad M. Moscoviae Ducem munere functus est, demortui A. C. 1673. Epitaphium Graecâ linguâ exaratum, quod in Monasterto Chalcidis Insul. visitur, exhibet Part. 3. p. 103.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Panagia — (Greek: Παναγία, All holy ), also transliterated Panayia or Panaghia, is one of the titles of Mary, the mother of Jesus, used especially in Orthodox Christianity.There are many Orthodox and Eastern Catholic churches dedicated to Mary that are… …   Wikipedia

  • panagia — ⇒PANAGIA, subst. fém. RELIG. ORTHODOXE. Nom de la Vierge. Vous êtes Attila, nous sommes Borgia. Nous avons la madone et la panagia, L idole, comme vous, vous avez la bataille (HUGO, Légende, Paris, Hachette, t.10, 1877, p.142). P.méton. ♦Fête… …   Encyclopédie Universelle

  • Panagia — Panagia,   Panhagia. * * * Pan|agia, Panhagia, die; , ...ien [griech. panagía = das Allerheiligste, zu: pãn (↑pan , Pan ) u. hágios = heilig] (orthodoxe Kirche): 1. <o. Pl.> Beiname Marias. 2. liturgisches Marienmedaillon des Bischofs. 3.… …   Universal-Lexikon

  • Panagĭa — Panagĭa, so v.w. Panhagia …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Panagīa — Panagīa, s. Panhagia …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Panagia — Ikone der Panagia Panagia (Παναγία) „Die Allheilige“ ist in der griechisch orthodoxen Liturgie eine sehr häufige Bezeichnung der Jungfrau Maria. Der Diminutiv heißt Panagitsa (Παναγίτσα). Die Verehrung der Panagia ist in Griechenland weit… …   Deutsch Wikipedia

  • Panagia — /pah nah yee ah/, n., pl. Panagias for 1. Eastern Ch. 1. a ceremony in a monastery, commemorating the assumption of the Virgin Mary, in which a loaf of bread on a plate is elevated before being distributed to the monks. 2. (l.c.) an encolpion… …   Universalium

  • Panagia — Sp Panagijà Ap Παναγία/Panagia L Kreta, Lemnas, Tasas, ŠR Graikija …   Pasaulio vietovardžiai. Internetinė duomenų bazė

  • panagia — ˌpänəˈyē(ˌ)ä noun ( s) Etymology: Late Greek Panagia Virgin Mary, from feminine of Greek panagios all holy, from pan + hagios holy 1. usually capitalized : a ceremony observed in monasteries of the Eastern Church at the first morning meal in… …   Useful english dictionary

  • Panagia Chalkeon — Die Kirche Panagia Chalkeon (griechisch Παναγία των Χαλκέων Panagia ton Chalkeon, Jungfrau der Kupferschmiede) in Thessaloniki, ist eine byzantinische Kirche aus dem 11. Jahrhundert. Die am Dikastirion Platz nördlich der Egnatia Straße im… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”